SUSA, ORUM

SUSA, ORUM
SUSA, ORUM
urbs Asiae nobilissima, Susianae regionis, quae, post Abradati mortem, a Cyro subiugata est, Xenoph. in Cyropad. caput et regia, a Tithono, Memnonis patre, condita, repatata a Dario, Plin. l. 6. c. 27. Ptol.
Curtius l. 5. c. 1. ad Eulaeum fluv. inter seleuciam magnam ad occasum, 450. et Persaepolim ad ortum, 275. mill. pasl. ab Ecbatanis 450. in meridiem. De illa Dionysius:
Χωρὶς μὲν Κόρος ἐςτὶ μέγας, χωρὶς δὲ Χοάςπις,
Ε῞λκων Ι᾿νδὸν ὕδωρ, παρά τε ῤείων χθόνα Σουτῶν.
Ubi sis vide. Montanum. Iunguntur Susa et Ecbatana, quia ut aestivos dies in Ecbatanis, ita hibernos Susis agebat rex Persarum. Ita Xenoph. Cyroprd. l. 8. Strabo, l. 15. Plut. de exil. Athenaeus, l. 12. Eustathius in Dionys. Aristides, in orat. de Romae. Ut vel falli necessic sit, vel corruptum esse Aelianum, de Animal. l. 10. c. 6. ubi Regem Persatum describit θερίζοντα μὲν εν Σούσοις, χειμάζοντα δὲ εν Ε᾿κβατάνοις, repugnante naturâ rerum. Ecbatanis enim aestate multo com modius degebatur, quia clima ftigidius est quam Susis, ubi aer aestivus est tam fervidus, ut lacerti et angues circa meridiem in viis intercepti ustulentur. Ita habetur apud Strab. loc. cit. Populi Susiani, ob artem sagittariam olim clari. Propert. l. 2. El. 13. v. 1.
Non tot Athaemeniis armantur Susa sagittis.
Claudian. de bello Gildonico, v. 32.
—— Nostreque premant pharetrata secures
Susa. —— ——
Lucan. 2. v. 48.
Coniieret in arma
Mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis
Agmina. —— ——
Dicta autem putatur haec vox, a liliorum copia, quae illorum linguâ Susa dicuntur. Athen. l. 12. Κληθῆναι δὲ τὰ Σοῦσά φασιν Α᾿ριςτόβουλος καὶ Χάρης διὰ την` ὡραιότητα τȏυ τόωπου. Σοῦσον γὰρ εἶναι τῇ Ε᾿λλήνων φωνῇ τὰ κρίνον, Stephanus. ΣοῦϚα, etc. κέκληται ἀπὸ τȏυ κρίνων, ἀ. πολλὰ εν τῇ χώρᾳ πεφύκει ενείνη, ΣοῦϚαν τε αὐτὸ καλοῦσιν οἰ βάρβαροι Etymologus: ΣοῦϚα ἡ πόλις ἀπὸ τῶν περιπεφυκάτων κρίνων. ΣοῦϚα γὰρ τὰ λείρια λέγεται. Quod multo verius, quam quod ibidem alii volunt, Susa dici ἀπὸ τȏυ ἱππάσιμον αὐτην` εἷναι, σουσὶ γὰρ ὑπὸ Σύρων τὸν ἵππον λέγεςθαι. Chaldaeis quidem et Syris equus dicitur susa, et Susia. Sed Scriptura differr a Gap desc: Hebrew. Ut taceam Susa musquam ab equitatu commendari. Bochartus, l. 2. Chanaan, c. 14. Nic. Lloyd. Stisa hodie Souster, Sansoni, estque etiamnum urbs ampla Persiae, ad Eulaeum fluv. Tiritiri, versus montes. 180 mill. pasl. a Bagdato, seu Seleucia in Ortum, paulo mimis a sinu l'ersico in Boream.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Purim — • Jewish feast that commemorates the deliverance of the Jews from Haman Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Purim     Purim     † …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”